4427. `Exivit Dinah': quod significet affectionem omnium fidei, et Ecclesiam inde, constat a repraesentatione `Dinae' quod sit affectio verorum omnium, et Ecclesia inde, de qua n. 3963, 3964;
`duodecim' enim `filii Jacobi' repraesentarunt omnia fidei, ita omnia quae sunt Ecclesiae, n. 2129, 2130, 3858, 3926, 3939; inde `Dinah' quae post decem filios Jacobi ex Leah et ancillis, nata (o)est, significat affectionem eorum, ita Ecclesiam, nam Ecclesia est ex affectione veri, usque adeo ut sive dicas affectionem veri sive Ecclesiam, idem sit, homo enim ex affectione veri est Ecclesia.