Arcana Coelestia (Potts) n. 4440

Previous Number Next Number See English 

4440. `Et filii ejus erant cum acquisitione ejus in agro': quod significet posteros quod in suo religioso essent, constat a significatione `filiorum ejus' quod sint posteri; ex significatione `acquisitionis' quod sint vera externa, de qua n. 1435, 4391; et ex significatione `agri' quod sit Ecclesia, de qua n. 2971, 3766; inde per quod `filii ejus essent cum acquisitione ejus in agro' significatur quod in suo religioso essent, nam religiosum dicendum est tale Ecclesiae, quale apud illos fuit {1}; erat enim cultus externus absque interno {2}. @1 erat apud posteros Jacobi$ @2 i n. 4281, 4289, 4293, 4307$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church