Arcana Coelestia (Potts) n. 4441

Previous Number Next Number See English 

4441. `Et tacuit Jacob usque ad venire illos': quod significet consultationem ex veris fidei quae illi et posteris ejus, constat ex significatione `tacere' quod sit cogitare et tacite consultare {1}; et ex significatione `usque venire illos,' nempe filios, quod sit ex veris fidei quae illi et posteris ejus; quod `filii' sint vera, videatur n. 489, 491, 533, 1147, 2623, 3373, 4257; quia cum illis consultatio fieret, sic cum veris quae per `filios Jacobi' significantur, proinde ex veris quae illi et posteris ejus. @1 i apud se$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church