4469. Et si non audiatis ad nos ad circumcidendum': quod significet nisi recesserint a suis veris et accesserint ad repraesentativa externa, constat ex illis quae supra n. 4462 explicata sunt. (m)Quae in his versibus a filiis Jacobi dicta sunt, involvunt sensum contrarium quam qui erat apud Hamorem et Shechemum, proinde etiam contrarium in sensu interno, ut patet ab explicationibus; causa est quia in fraude locuti sunt, ut dicitur {1} vers. 13, et qui in fraude loquitur, is diversum sentit ab illo cum quo loquitur, (o)n. 4459.(n) @1 i in$