Arcana Coelestia (Potts) n. 4470

Previous Number Next Number See English 

4470. `Et sumemus filiam nostram et ibimus': quod significet quod nulla conjunctio, constat ex significatione `conjugii' quod sit conjunctio (o)boni et veri, de qua supra n. 4466, inde `sumere filiam et ire,' est non dare illam {1} in conjugium, ita quod nulla conjunctio. (m)Hic loquuntur filii Jacobi, sicut Jacob pater eorum, nam non dicunt sumemus `sororem' nostram sed `filiam' nostram; causa patet ea sensu interno, nempe quod patris esset renuere aut affirmare, secundum legem de qua Exod. xxii 15, 16 [A.V. 16, 17]; sed quia hic de posteritate ex Jacobo et ejus {2} religioso agitur, sunt filii ejus per quos id repraesentatur, qui loco patris hic respondent; ipse Jacob non potuit quia per illum Antiqua Ecclesia (o)hic repraesentatur, n. 4439.(n) @1 idem est ac non dare filiam$ @2 eorum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church