Arcana Coelestia (Potts) n. 4532

Previous Number Next Number See English 

4532. Qui credunt se ex semet intelligere bonum et verum, ac inde sibi solis fidunt, ac sic se sapientiores omnibus putant, cum tamen in ignorantia `boni et veri' sunt, praecipue qui non intelligere `bonum et verum' volunt, ac inde in falsis sunt, in altera vita quandoque mittuntur in statum tenebrarum, in quo cum sunt, loquuntur fatue, sunt enim in stupiditate; dictum mihi quod plures tales sint, et inter eos, qui crediderunt se in maxima luce constitutos, et quoque tales apparuerunt aliis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church