4533. Inter mirabilia quae in altera vita existunt, etiam hoc est quod cum angeli (o)caeli inspiciunt in malos spiritus, hi prorsus aliter appareant quam prout apparent inter se. Cum mali spiritus et genii inter se sunt, ac in lumine suo fatuo, quale {1} ex igne carbonario, ut dictum, tunc apparent sibi in {2} forma humana, et quoque secundum phantasias suas non impulchra; ast cum iidem inspiciuntur ab angelis caeli, tunc dissipatur actutum lumen illud, et comparent prorsus alia facie, quisque secundum genium suum, quidam furvi et nigri sicut diaboli, quidam facie lurida sicut cadavera, quidam paene absque facie, et loco ejus crinitum quid, quidam sicut dentium crates, quidam sicut sceleta; et quod mirabilius, quidam sicut monstra, dolosi sicut serpentes, et dolosissimi sicut viperae, et alii aliter: {3} sed [ut] primum angeli removent ab illis visum suum, apparent in sua forma priore quam in suo lumine habent. Angeli toties inspectant malos quoties animadvertunt quod ex infernis suis enitantur in mundum spirituum et aliis malum intentent; inde deteguntur et rejiciuntur. Causa quod visui angelico talis efficacia insit, est quia correspondentia est inter visum intellectualem et ocularem, inde inest visui eorum perspicacia ex qua dissipatur lumen infernale, et apparent quali forma et genio sunt. @1 quali$ @2 inter se$ @3 i haec millies mihi visa sunt$