4556. `Et venit Jacob ad Luz quae in terra Canaan': quod significet naturale in statu priore; `haec Bethel' quod significet Divinum Naturale, constat a significatione `Luz' quod sit naturale in statu priore, seu id ipsum naturale quod fuit humanum; quod hoc factum sit Divinum, significatur per haec Bethel'; quod `Bethel' sit Dictum Naturale, videatur n. 4089, 4539: inde quoque alibi in Verbo ubi Bethel nominatur, etiam dicitur, Luz haec Bethel, et Bethel olim Luz {1}, ut apud Joshuam, Exivit terminus sortis filiorum Benjaminis inter filios Jehudae et inter filios Josephi ad Luz, ad latus Luz versus meridiem, haec Bethel, xviii 13:
et in Libro Judicum, Ascenderunt domus Josephi Bethelem, et explorarunt Bethelem, et nomen urbis olim fuit Luz, i 23. @1 quod Bethel olim fuit Luz$