4557. `Ille et omnis populus qui cum illo': quod significet cum omnibus ibi, nempe quae in naturali, constat a repraesentatione `Jacobi' qui hic est `ille', quod sit bonum ibi, de qua n. 2811; et a significatione `populi' quod sint vera, de qua n. 1259, 1260, 2928, 3295, 3581; ita `populus qui cum illo' sunt vera illius boni;
et quia omnia in naturali {4} se referunt ad bona et vera {2}, per illa verba hic significatur cum omnibus ibi. @1 naturalis$ @2 i ad$