Arcana Coelestia (Potts) n. 4617

Previous Number Next Number See English 

4617. `Centum anni et octoginta anni': quod significet quale status, constare potest ex eo quod omnes numeri in Verbo significent res, videatur n. 482, 487, 575, 647, 648, 755, 813, 1963, 1988, 2075, 2252, 3252, 4264, 4495, ita `centum anni et octoginta anni' significant quale rei, seu quale status, de quo agitur: quod `centum' sint status plenus, videatur n. 2636, et {1} `octoginta' tentationes, n. 1963, hic per tentationes; praeter plura quae non sciri possunt; numeri enim significationem suam habent ex numeris simplicioribus, ex quibus in se ductis seu multiplicatis exsurgunt, {2}prout hic numerus ex duodecim et quindecim, et quoque ex aliis adhuc simplicioribus. @1 i quod$ @2 ut$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church