Arcana Coelestia (Potts) n. 4618

Previous Number Next Number See English 

4618. `Et exspiravit Jishak et mortuus est': quod significet exsuscitationem in Divino Naturali, constat ex significatione `exspirare et mori' quod sit exsuscitatio, de qua n. 3326, 3498, 3505; quando enim in Verbo memoratur de aliquo quod mortuus sit, in sensu interno {1}significatur ultimum ejus et novum in altero, ita continuatio; sicut cum memoratur de regibus Jehudae et Israelis quod mortui, seu de summis pontificibus, in sensu interno est finis repraesentationis quae per illos, et continuatio in alio, ita exsuscitatio; (t)etiam qui in altera vita sunt, et tunc apud hominem cum illa leguntur, non aliquam mortem capiunt, quia prorsus nesciunt {2}ibi quid mori, inde loco ejus percipiunt continuum in altero; {3}praeterea cum homo moritur, non moritur nisi quoad corporeum quod ei inserviverat pro usibus in terra, sed continuat vitam quoad suum spiritum in mundo ubi corporea non amplius alicui usui sunt. (t)Quod per `exspiravit Jishak et mortuus 2 est' significetur exsuscitatio in Divino Naturali, est quia rationale vitam non {4}habet, nisi naturale correspondet, n. 3493, 3620, 3623; se habet hoc sicut visus oculi, is nisi objecta extra se {4}habet quae videat, perit, ita quoque reliqui sensus; pariter si objecta {5}sunt prorsus contraria, ea enim mortem inducunt; et quoque se habet sicut vena fontis cujus aquis nullus effluxus, inde obstipatur: simile est cum rationali, nisi lucis ejus receptio sit in naturali, perit ejus visus, (m)scientifica enim in naturali sunt objecta visus rationalis; quae objecta si contraria sunt luci, hoc est, intelligentiae veri et sapientiae boni, etiam visus rationalis perit, nam in contraria sibi influere nequit; inde est quod {6}rationale apud illos qui in (t)malis et falsis sunt, occludatur, sic ut non pateat per illud communicatio cum caelo, nisi solum quasi per rimas ut in facultate sint cogitandi, ratiocinandi et loquendi:(n) inde est ut naturale cum rationali conjungi possit, quod ad receptionem praeparandum sit, quod fit per regenerationem a Domino, et tunc cum conjungitur, rationale vivit in naturali, nam in naturali videt objecta sua, ut dictum, sicut visus oculi in objectis 3 mundi {7}. Rationale quidem in se vitam habet, distinctam a vita naturalis, sed usque rationale in naturali est, sicut homo in sua domo, aut anima in suo corpore: se quoque ita habet cum caelis; intimum seu tertium caelum quidem vivit distinctum a caelis qui infra illud, sed usque nisi receptio {8}foret in secundo seu medio caelo, sapientia ibi dissiparetur;

similiter nisi receptio lucis et intelligentiae hujus caeli foret in caelo ultimo seu primo, et hujus denique in naturali hominis;

intelligentia illorum caelorum' quoque dissiparetur, `nisi provideretur a Domino ut alibi receptio foret; (m)quapropter ita formati sunt caeli a Domino, ut unum alteri inserviat pro receptione, et tandem homo quoad ejus naturale et sensuale pro receptione ultima, nam ibi Divinum in ultimo ordinis est, et transit in mundum: {9}ideo si concordat seu correspondet ultimum cum prioribus, tunc in ultimo sunt priora simul, nam quae ultima sunt, receptacula sunt priorum se et ibi successiva simul sunt.(n) Inde patet quid per exsuscitationem in Divino Naturali intelligitur. @1 est$ @2 illi$ @3 etiam cum homo moritur, non est mors ejus, nisi quoad corporeum quod inserviverat pro usibus in terra, sed est continuatio vitae, nam spiritus continuat tunc vitam$ @4 habeat$ @5 sint$ @6 after falsis sunt$ @7 i ut dictum$ @8 i ejus$ @9 quapropter$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church