Arcana Coelestia (Potts) n. 4637

Previous Number Next Number See English 

4637. Quod omnia et singula quae Dominus locutus est in parabolis, repraesentativa et significativa sint spiritualium et caelestium regni Ipsius, et in supremo sensu Divinorum apud Ipsum, constat manifeste; quare qui non id novit, nihil aliud de parabolis Domini capere potest quam quod sint sicut similitudines vulgares et nihil plus in sinu recondant; prout haec de decem virginibus, nisi sciatur quid in sensu interno `virgines' significant, tum quid decem, quid quinque, quid lampades, quid vasa, quid oleum, quid vendentes, quid nuptiae, et reliqua; similiter in omnibus aliis parabolis; quae Dominus in illis locutus est, apparent in externa forma sicut, ut dictum, similitudines vulgares, sed in interna sunt tales ut impleant universum caelum, nam sensus internus singulis inest, qui talis est ut spirituale et caeleste ejus se diffundat per caelos undequaque sicut lux et flamma; is sensus est prorsus elevatus a sensu litterae, et fluit a singulis expressionibus et a singulis vocibus, immo ab omni iota. Quid {1}autem haec parabola in sensu interno involvit, patet ab his quae sequuntur. @1 itaque$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church