Arcana Coelestia (Potts) n. 4638

Previous Number Next Number See English 

4638. Tunc simile fiet regnum caelorum decem virginibus significat ultimum tempus Ecclesiae veteris et primum novae;

Ecclesia est regnum Domini in terra; `decem virgines' sunt omnes qui in Ecclesia, nempe tam qui in bono et vero, {1}quam qui in malo et falso; `decem' in sensu interno sunt reliquiae, et quoque plenum, ita omnes; et `virgines' sunt illi qui in Ecclesia; ita quoque alibi in Verbo. Quae 2 accipientes lampades suas significat spiritualia in quibus caeleste, seu vera in quibus bonum, seu quod idem, fidem in qua charitas erga proximum, et charitatem in qua amor in Dominum, `oleum' enim est bonum amoris, de quo sequitur; at `lampades in quibus non oleum' sunt eadem in quibus non bonum. Exiverunt in occursum 3 Sponsi significat receptionem eorum {2}. Quinque autem erant ex illis prudentes, quinque vero stultae significat partem eorum qui in veris in quibus bonum, et partem qui in veris in quibus non bonum; illi sunt `prudentes', hi autem `stultae'; `quinque' in sensu interno sunt aliqui, hic itaque pars eorum. Quae stultae accipientes lampades suas non acceperunt secum oleum significat quod non haberent bonum charitatis {3} in veris suis; `oleum' in sensu interno est bonum charitatis et amoris. Verum prudentes acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus suis significat quod haberent bonum charitatis et amoris in veris suis;

4 `vasa' sunt doctrinalia fidei. Tardante autem Sponso, dormitarunt omnes, et obdormierunt significat moram et inde dubium;

`dormitare' in sensu interno est ex mora pigrescere in illis quae sunt Ecclesiae, et `obdormire' est dubium fovere, {4} `prudentes' dubium in quo est affirmativum, {5} `stultae' dubium in quo est negativum. Media autem nocte clamor factus est significat tempus quod ultimum Ecclesiae veteris et primum novae; hoc tempus est quod in Verbo vocatur `nox' cum agitur de statu Ecclesiae; `clamor' est mutatio. Ecce Sponsus venit, exite in occursum Ipsius significat id quod judicium, nempe acceptationem {6}et rejectionem. Tunc excitatae sunt omnes virgines istae, et adornarunt lampades suas significat praeparationem omnium, nam qui in veris in quibus non bonum, aeque acceptari se credunt quam illi qui in veris in quibus bonum; putant enim fidem solam salvare, non scientes quod nulla fides sit {7}ubi non est charitas. Verum stultae prudentibus dixerunt, Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostrae exstinguuntur significat quod velint communicari bonum veris suis inanibus, seu fidei suae vacuae, ab aliis; spiritualia enim et caelestia omnia in altera vita mutuo communicantur, sed non nisi per bonum. 6 Responderunt autem prudentes, dicentes, Ne forte non sufficiat nobis et vobis significat quod communicari non possit quia parum {8}boni quod illis, auferretur; ita enim cum communicatione boni cum illis qui in {9}veris absque bono sunt, in altera vita se habet quasi auferunt {10}illis bonum et sibi appropriant et non cum aliis communicant, {11}sed conspurcant id, quapropter non fit aliqua communicatio boni cum illis; de his ab experientia videbitur ad finem capitis {12}seq: xxxvii. 7 Abite vero potius ad vendentes et emite vobis ipsis significat bonum meriti; qui id jactant, sunt `vendentes'; etiam {13}illi qui in vero sunt in quo non bonum, prae aliis in altera vita meritorium faciunt omne id quod ut bonum in externa forma apparenter fecerunt, tametsi malum esset in interna, secundum illa quae Dominus dicit apud Matthaeum, Multi dicent Mihi in illo die, Domine, Domine, nonne per nomen Tuum prophetavimus, et per nomen Tuum daemonia ejecimus, et in nomine Tuo virtutes multas fecimus? sed tunc confitebor illis, Non novi vos, discedite a Me operarii iniquitatis, vii 22 [23]:

et apud Lucam, Ex quo surrexerit Paterfamilias, et occluserit januam; tunc incipietis foris stare et pulsare januam, dicentes, Domine, Domine, aperi nobis; sed respondens dicet vobis, Non novi vos unde sitis; tunc incipietis dicere, Edimus coram Te, et bibimus, et in plateis nostris docuisti; sed dicet, Dico vobis, non novi vos unde sitis, discedite a Me omnes operarii iniquitatis, xiii [25], 26, 27;

tales sunt qui per `stultas' hic intelliguntur, quapropter de illis similiter dicitur his verbis, `(x)veniunt etiam illae, dicentes, Domine, Domine, aperi nobis; Ipse vero respondens dixit, Amen dico vobis, non novi vos.' Abeuntibus autem illis ad emendum, venit Sponsus significat praeposteram 8 applicationem. Et paratae ingressae sunt cum Ipso ad nuptias significat qui in bono et inde in vero quod recepti {14} in caelum; Caelum {15}assimilatur nuptiis ex conjugio caelesti quod est conjugium boni et veri, et Dominus {16}Sponso quia Ipsi tunc conjunguntur, inde Ecclesia vocatur Sponsa. Et clausa est janua significat quod alii non intrare possint. Postea vero veniunt etiam reliquae virgines, dicentes, 9 Domine, Domine, aperi nobis significat quod ex sola fide absque charitate, et ex operibus in quibus non vita Domini sed vita sui, intrare velint. Ipse vero respondens, dixit, Amen dico vobis, non novi vos significat rejectionem; `non nosse illos' in sensu interno est non in aliqua charitate erga proximum esse, et per illam in conjunctione cum Domino; qui non in conjunctione sunt, `non noti esse' dicuntur. Vigilate itaque, 10 quia non scitis diem, neque horam, in qua Filius hominis venturus est significat studium vitae secundum praecepta fidei, quod est `vigilare'; tempus acceptationis quod homini ignotum, et status significantur per `non scitis diem {17}neque horam in qua Filius hominis venturus'. Qui in bono, hoc est, qui facit secundum praecepta, `prudens' dicitur, at qui in {18}cognitionibus veri, et non facit, `stultus'; etiam alibi a Domino apud Matthaeum, Omnis qui audit Mea verba et facit ea, comparabo eum viro prudenti,...{19}et omnis audiens verba Mea, sed non faciens ea, comparabitur viro stulto, vii 24, 26. @1 et omnes$ @2 i a Domino$ @3 i et amoris$ @4 i sed$ @5 i at$ @6 vel$ @7 nisi ubi$ @8 veri I$ @9 vero$ @10 id$ @11 et quoque$ @12 xxxviii Genes:$ @13 qui in veris sunt in quibus$ @14 i sint$ @15 hic vocatur nuptiae$ @16 Sponsus$ @17 et$ @18 A had vero but alters to cognitionibus veri$ @19 at$

CAPUT XXXVI 1. Et hae nativitates Esavi, ipse Edom. 2. Esau accepit feminas suas e filiabus Canaan, Adam filiam Elonis Hittaei, et Oholibamam filiam Anae filiae Zibeonis Hivaei. 3. Et Basematham filiam Jishmaelis, sororem Nebaioth. 4. Et peperit Adah Esavo Eliphazum, et Basemath peperit Reuelem. 5. Et Oholibamah peperit Jeushum, et Jaelam, et Korahum; hi filii Esavi qui nati ei in terra Canaan. 6. Et accepit Esau feminas suas, et filios suos, et filias suas, et omnes animas domus suae, et acquisitionem suam, et omnem bestiam suam, et omnem emptionem suam, quae acquisivit in terra Canaan, et ivit ad terram a coram Jacobo fratre suo. 7. Quia fuit conquisitio eorum multa prae habitare simul, et non potuit terra peregrinationum eorum ferre eos a coram acquisitionibus eorum. 8. Et habitavit Esau in monte Seir; Esau ipse Edom. 9. Et hae nativitates Esavi patris Edomi in monte Seir. 10. Haec nomina filiorum Esavi; Eliphaz filius Adae uxoris Esavi; Reuel filius Basemath uxoris Esavi. 11. Et fuerunt filii Eliphazi, Teman, Omar, Zepho, et Gaetam, et Kenaz. 12. Et Timna fuit concubina Eliphazo filio Esavi, et peperit Eliphazo Amalekum; hi filii Adae uxoris Esavi. 13. Et hi filii Reuelis, Nahath et Zerah, Shammah, et Mizzah;

hi fuerunt filii Basemath uxoris Esavi. 14. Et hi fuerunt filii Oholibamae filiae Anae, filiae Zibeonis, uxoris Esavi, et peperit Esavo Jeushum, et Jaelam, et Korah. 15. Hi duces filiorum Esavi, filii Eliphazi primogeniti Esavi, dux Teman, dux Omar, dux Zepho, dux Kenaz. 16. Dux Korah, dux Gaetam, dux Amalek; hi duces Eliphazi in terra Edom; hi filii Adae. 17. Et hi filii Reuelis filii Esavi, dux Nahath, dux Zerah, dux Shammah, dux Mizzah; hi duces Reuelis in terra Edom; hi filii Basemath uxoris Esavi. 18. Et hi filii Oholibamae uxoris Esavi, dux Jeush, dux Jaelam, dux Korah; hi duces Oholibamae filiae Anae uxoris Esavi. 19. Hi filii Esavi, et hi duces illorum, ipse Edom. 20. Hi filii Seir Horitae habitatores terrae, Lotan, et Shobal, et Zibeon, et Anah. 21. Et Dishon, et Ezer, et Dishan, hi duces Horitae filii Seir in terra Edom. 22. Et fuerunt filii Lotanis, Hori et Hemam; et soror Lotanis Timna. 23. Et hi filii Shobalis, Alvan, et Manahath, et Ebal, Shepho et Onam. 24. Et hi filii Zibeonis, et Aiah et Anah; hic Anah qui invenit mulos in deserto, in pascendo illo asinos Zibeoni patri suo. 25. Et hi filii Anae; Dishan, et Oholibamah filia Anae. 26. Et hi filii Dishonis; Hemdan, et Eshban, et Jithran, et Cheran. 27. Hi filii Ezer, Bilhan et Zaavan et Akan. 28. Hi filii Dishanis, Uz et Aran. 29. Hi duces Horitae; dux Lotan, dux Shobal, dux Zibeon, dux Anah. 30. Dux Dishon, dux Ezer, dux Dishan; hi duces Horitae quoad duces illorum in terra Seir. 31. Et hi reges qui regnarunt in terra Edom, ante regnare regem filiis Israelis. 32. Et regnavit in Edom, Bela filius Beoris, et nomen civitatis illius Dinhabah. 33. Et mortuus Bela, et regnavit loco illius Johab filius Zerah e Bozrah. 34. Et mortuus Johab, et regnavit loco illius Husham, e terra Temanitarum. 35. Et mortuus Husham, et regnavit loco illius Hadad filius Bedad, qui percussit Midianem in agro Moabi et nomen civitatis illius Avith. 36. Et mortuus Hadad, et regnavit loco illius Samlah e Masrekah. 37. Et mortuus Samlah, et regnavit loco illius Shaul e Rehoboth fluvii. 38. Et mortuus Shaul, et regnavit loco illius Baal-hanan filius Achbor. 39. Et mortuus Baal-hanan filius Achbor, et regnavit loco illius Hadar, et nomen civitatis illius Pau; et nomen uxoris illius Mehetabel, filia Matred filiae Mezahab. 40. Et haec nomina ducum Esavi, quod familias illorum, quoad loca illorum, in nominibus illorum; dux Timna, dux Alvah, dux Jetheth;

41. Dux Oholibamah, dux Elah, dux Pinon;

42. Dux Kenaz, dux Teman, dux Mibzar;

43. Dux Magdiel, dux Iram; hi duces Edomi, quoad habitationes illorum, in terra possessionis illorum, ipse Esau pater Edomi.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church