Arcana Coelestia (Potts) n. 4779

Previous Number Next Number See English 

4779. `Et posuit saccum in lumbis suis': quod significet luctum pro deperdito bono, constat ex significatione `ponere saccum super lumbis' quod fuerit repraesentativum [luctus] pro deperdito bono;

`lumbi' enim significant amorem conjugialem, et inde omnem amorem caelestem et spiritualem, n. 3021, 3294, 4277, 4280, 4575, et hoc ex correspondentia, nam sicut omnia organa, membra et viscera corporis humani correspondent Maximo Homini, ut ad fines capitum ostensum {1}, ita `lumbi' illis in Maximo Homini seu caelo' qui in genuino amore conjugiali fuerunt; et quia amor conjugialis est fundamentalis omnium amorum, ideo per `lumbos' in genere significatur omnis amor caelestis et spiritualis; inde rituale hoc `quod ponerent saccum super lumbis' cum lugerent super bonum deperditum; omne enim bonum est amoris. [2] Quod posuerint saccum super lumbis cum testificarentur illum luctum, constare potest ab historicis et propheticis {2} Verbi, ut apud Amos, Convertam festa vestra in luctum, et omnia cantica vestra in lamentum, ita ascendere faciam super omnes lumbos saccum, et super omne caput calvitiem, et ponam eam sicut luctum unigeniti, et postrema ejus sicut diem amarum, viii (x)10;

`ascendere facere super omnes lumbos saccum' pro luctu super deperditis bonis, (o)`omnes lumbi' pro omnibus bonis amoris: apud Jonam, Crediderunt viri Ninives in Deum, et ideo proclamarunt jejunium, et induerunt saccos a maximo usque ad minimum [eorum]: cumque pervenisset verbum ad regem Ninives, surrexit de throno suo, et deposuit chlamydem suam desuper se, et obduxit saccum, et sedit super cinere; et {3} proclamavit,... ut operirentur saccis homo et bestia, iii 5-8;

manifeste quod fuerit signum repraesentativum luctus super malo, propter quod Niniveh periret, ita super deperdito bono: [3] apud Ezechielem, Clamorem edent super te voce sua, et clamabunt amare, et ascendere facient pulverem super capita sua, in cinere volvent se, et inducent sibi super te calvitiem, et accingent saccos, (x)xxvii 30, 31;

de Tyro, singula illa repraesentativa luctus pro falsis et malis, ita pro deperditis veris et bonis fuerunt; `clamorem edere et clamare amare' pro lamento super falso aut {4} deperdito vero, n. 2240; `ascendere facere pulverem super caput' pro damnatum esse propter malum, n. 278; `in cinere volvere se' pro damnatum esse propter falsum; `inducere sibi calvitiem' pro luctu propter non verum naturali homini, n. 3301 f; `accingere saccos' pro luctu propter non bonum ei; similiter apud Jeremiam, Filia populi Mei, cinge te sacco, et volve te in cinere, luctum unigeniti fac tibi, planctum amaritudinum, quia subito veniet vastator super nos, vi 26;

(o)et alibi apud eundem, Sedebunt {5} in terra, conticescent seniores filiae Zionis, ascendere facient pulverem super caput suum, cingent se saccis, descendere facient in terram caput suum virgines Hierosolymae, Thren. ii 10;

hic similia {6} repraesentativa secundum genera boni et veri quae deperdita, ut supra: [4] apud Esaiam, Propheticum de Moabo {7};... ascendet Bajith, et Dibon in excelsa ad fletum, super Nebo et super Medba Moabus ejulabit;

in omnibus capitibus ejus calvities, omnis barba rasa, in plateis ejus accinxerunt saccum, super tectis ejus et in plateis ejus totus ejulabit, descendens in fletum, xvi 2, 3 [A.V. xv 2, 3];

`Moabus' pro illis qui adulterant bona, n. 2468, luctus super adulteratione illa quae per `Moabum' significatur, describitur per talia quae malo illius generis correspondent; quapropter similiter paene apud Jeremiam, Omne caput calvities, et omnis barba rasa, super omnibus manibus incisiones, et super lumbis saccus, super omnibus tectis Moabi, et in plateis ejus totus luctus, xlviii 37, [38]:

[5] cum audivit rex Hezekiah blasphemias quas Rabshakeh contra Hierosolymam locutus, Discidit vestes suas, et obtexit se sacco, Esai. xxxvii 1; 2 Reg. xix 1;

quia locutus contra Jehovam, regem et Hierosolymam, inde luctus;

quod contra verum significatur per quod `disciderit vestes', (o)n. 4763, quod contra bonum, per quod `obduxerit se sacco'; in Verbo enim ubi agitur de vero, etiam agitur de bono, ob conjugium caeleste quod est boni et veri, ac veri et boni, in singulis, sicut etiam apud Davidem, Convertisti luctum meum in choream [mihi], aperuisti saccum meum, et accinxisti me gaudio, Ps. xxx 12 [A.V. 11];

ibi `chorea' praedicatur de veris, et `gaudium' de bonis, ut quoque alibi in Verbo, ita `aperire saccum' pro tollere luctum `super deperdito bono {8}: [6] in Libro 2 Samuelis, Dixit David ad Joabum, et ad omnem populum qui cum illo, Scindite vestes vestras, et circumcingite saccos, et plangite ante Abnerum, iii 31;

quia facinus commissum contra verum et bonum, ideo mandatum a Davide `ut scinderent vestes et circumcingerent {9} saccos':

similiter quia Ahabus contra aequum et justum, in sensu spirituali contra verum et bonum, egerat, cum audivit verba Eliae quod exscinderetur, Rupit vestes suas, et posuit saccum super carnem suam, et jejunavit, et cubuit in sacco, et incessit lente, 1 Reg. xxi 27:

[7] quod `saccus' praedicetur de deperdito bono, constare etiam potest apud Johannem, Cum aperuit sigillum sextum, ecce terrae motus magnus factus est, et sol factus est niger sicut saccus, et luna tota facta est sicut sanguis, Apoc. vi 12;

`terrae motus' pro mutatione status Ecclesiae quoad bonum et verum, n. 3355; `sol' pro bono amoris, n. 1529, 1530, 2441, 2495, 4060, 4300, 4696, quapropter de illo deperdito praedicatur `saccus';

`luna' pro vero fidei, n. 1529, 1530, 2120, 2495, 4060, de quo praedicatur sanguis, quia `sanguis' {10} est verum falsificatum et profanatum, n. 4735. Quia `indui sacco et volvere se in cinere' repraesentabat luctum super malis et falsis, etiam repraesentabat humiliationem et quoque paenitentiam, humiliationis enim primarium est agnoscere quod ex se non nisi quam malum et falsum sit; pariter paenitentiae, quae non fit nisi per humiliationem, et haec per confessionem cordis quod ex se talis sit; quod `saccum induere' humiliationis fuerit, videatur 1 Reg. xxi 27-29; {11} quod paenitentiae, Matth. xi 21; Luc. x 13; sed quod {12} nihil aliud fuerit quam repraesentativum {13}, ita solummodo externum quod corporis, non autem internum quod cordis, patet apud Esaiam, Num ut incurvet sicut juncus caput suum, et in sacco et cinere cubet? num hoc vocabis jejunium, et diem beneplaciti Jehovae? nonne hoc jejunium quod eligo, aperire vincula malitiae,... frangere famelico panem? etc., lviii 5-7. @1 i est$ @2 i a$ @3 dein$ @4 super falso seu$ @5 sedent$ @6 similiter$ @7 Moabi$ @8 deperditi boni$ @9 cingerent$ @10 sanguis enim$ @11 i et$ @12 i usque$ @13 i luctus ac doloris, tum repraesentativum humiliationis et paenitentiae$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church