4780. `Et luxit super filio suo diebus multis' quod significet statum, nempe luctus pro deperdito bono et vero, constat a repraesentatione `Josephi' qui hic est `filius', quod sit Divinum Verum, in specie illa de quibus supra n. 4776; et ex significatione `dierum' quod sint status, de qua n. 23, 487, 488, 493, 893, 2788, 3785; hic status luctus magni, quia dicitur `diebus multis.'