4781. `Et surrexerunt omnes filii ejus': quod significet illos qui in falsis, constat (c)a significatione `filiorum' quod sint vera et in opposito sensu falsa, seu illi qui in veris aut falsis sunt, de qua n. 489, 491, 533, (x)1147, 2623, 2803, 2813, 3373, 3704; hic qui in falsis quia per `filios Jacobi' seu fratres Josephi repraesentantur illi qui in fide separata, ita qui Divinum Verum exstinxerunt et inde in falsis sunt, ut supra ostensum.