4785. `Quia descendam ad filium meum lugens sepulcrum': quod significet quod Ecclesia Antiqua periret, constat ex repraesentatione `Jacobi' qui hoc de se dicit quod sit Ecclesia Antiqua, de qua supra n. 4680, 4700, 4772; ex repraesentatione `Josephi' qui hic est `filius meus' quod sit Divinum Spirituale seu Divinum Verum, de qua supra; et ex significatione `descendere lugens sepulcrum' quod sit mori, et cum praedicatur de Ecclesia, et quoque de Divino Vero, quod sit perire.