4786. `Et flevit eum pater ejus': quod significet luctum interiorem, constat ex significatione `flere' quod sit ultimum doloris et tristitiae, ita luctus interior; inter externa per quae repraesentabantur interna, in Ecclesiis antiquis etiam fuit planctus et fletus super mortuos, quibus significabatur luctus interior tametsi non interior fuit; sicut legitur de Aegyptiis qui cum Josepho profecti sunt ad sepeliendum Jacobum (o)de quo ita, Cum venerunt ad aream Atad {2}, quae in transitu Jordanis, planxerunt ibi planctum magnum et gravem valde, et fecit {1} patri suo luctum septem dies: et vidit habitator terrae Cananaeus luctum in area Atad {2}, et dixerunt, Luctus hic est gravis Aegyptiis, Gen. l 10, 11 et de Davide super Abnerum, Sepeliverunt Abnerum in Hebrone, et sustulit rex vocem suam ac flevit apud sepulcrum Abneri, et fleverunt omnis populus 2 Sam. iii 32. @1 fecitque$ @2 Arad AI$