4938. Qui in Maximo Homine correspondent pedibus, plantis et calcaneis, sunt qui naturales sunt, quapropter (t)per pedes in Verbo significantur naturalia, n. 2162, 3147, 3761, 3986, 4280; per `plantas' naturalia inferiora; et per `calcaneos naturalia infima [n. 259] caelestia enim in Maximo Homine constituunt caput, spiritualia corpus, et naturalia pedes {1}; eo ordine etiam consequuntur {2}; caelestia etiam {3} quae sunt suprema {4}, terminantur in spiritualibus quae sunt media, et spiritualia in naturalibus {5} quae sunt ultima. @1 quae etiam in Verbo per humerum significatur in variis locis, ut in his,$ @2 humerum$ @3 A transposes caelestia and caput, and so with the two following pairs.$ @4 consequentur$ @5 enim$