Arcana Coelestia (Potts) n. 4939

Previous Number Next Number See English 

4939. Semel cum elevatus essem in caelum, apparuit mihi sicut capite ibi essem, et corpore infra, at pedibus adhuc inferius; et inde perceptum quomodo superiora et inferiora apud hominem correspondent illis (o)quae in Maximo Homine, et quomodo influit {1} unum in alterum, quod nempe caeleste quod est bonum amoris et primum ordinis, influat in spirituale quod est verum inde, et est secundum ordinis, et denique in naturale quod est tertium ordinis;

inde patet quod naturalia sint instar pedum, quibus innituntur superiora; natura etiam est in qua terminatur illa {4} quae spiritualis mundi sunt, et quae caeli; inde est quod universa natura sit theatrum repraesentativum regni Domini, et quod singula ibi repraesentent, n. 2758, 3483; et quod natura ex influxu secundum illum ordinem subsistat, et quod absque (t)influxu illo ne quidem momento subsistere posset. @1 intima$ @2 naturalia$ @3 influunt$ @4 illae I$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church