5010. `Et factum, ut videre illam': quod significet perceptionem de illa re, constat ex significatione `videre' quod sit perceptio, de qua n. 2150, 3764, 4567, 4723; de illa re est de separatione per quod ultimum verum non amplius agnosceretur, quae significantur per `quod reliquerit vestem suam in manu ejus, et fugerit foras', ut patet ab illis quae supra n. 5008 et 5009 dicta sunt.