5011. `Et clamavit ad viros domus': quod significet falsa, constat ex significatione `clamoris' quod {1} sit falsum, de qua n. 2240, inde `clamare' {2} praedicatur de falso; `viri domus' in genuino sensu sunt vera boni, at in opposito sunt falsa mali; quod sint falsa quae nunc uxor Potiphari loquitur {3} ad viros domus et dein ad maritum, ab illis quae loquitur {3}, constat. Quod verum naturale quod hic est `uxor Potiphari', non aliter possit quam falsa seu contraria vero loqui, postquam ultimum verum spirituale quod quoad extimam faciem quasi conjunctivum apparet, avulsum est, videatur supra n. 5008 ad fin. @1 i in opposito sensu$ @2 in eo sensu$ @3 loquuta est$