5012. `Et dixit illis, dicendo': quod significet exhortationem, constat ex significatione `dicere' hic quod sit exhortatio; est enim `dicere' in sensu interno perceptio, n. 2862, 3395, 3509, et quoque communicatio, n. 3060, 4131; hic itaque quia dicitur quod clamavit, et sequitur quod dixit dicendo, est vehemens communicatio, hoc est, exhortatio ad audiendum.