Arcana Coelestia (Potts) n. 5019

Previous Number Next Number See English 

5019. `Et reliquit vestem suam apud me': quod significet testem quod accesserit, constat ex significatione `relinquere vestem quod sit abstrahere ultimum verum, de qua n. 5008, hic autem testis, quia `vestis in manu ejus quae ostensa', hoc est, verum ultimum per quod comprobavit quod voluerit conjungere se, esset testis quod accesserit; hic sensus quidem apparet remotior, sed usque est is qui involvitur loquente illa; videatur infra n. 5028 {1}. @1 This is a later interpolation in A with etiam before infra.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church