5020. `Et fugit et exivit foras': quod significet quod usque se separaverit, constat ex significatione `fugere et exire foras' quod sit se separare, ut supra n. 5009. Haec nunc sunt falsa quae locuta uxor Potiphari ad viros domus de Josepho, in sensu interno quae verum naturale non spirituale de vero naturali spirituali, seu quae homo naturalis non spiritualis de homine naturali spirituali {1}; videatur n. 4988, 4992, 5008. @1 i quando hic non idem facere vult cum illo$