Arcana Coelestia (Potts) n. 5051

Previous Number Next Number See English 

5051. In somnio quieto vidi aliquot arbores in receptaculo ligneo plantatas, quarum una erat procera, altera humilior, et binae parvae; delectabat me maxime humilior illa arbor; ac interea amoenissima quies quam effari nequeam, afficiebat {1} mentem;

excitatus e somno, loquebar cum illis qui inducebant somnium; erant spiritus angelici, videatur n. 1977, 1979, qui dicebant quid per visum illud significabatur, quod nempe amor conjugialis, per `arborem proceram' maritus, per `humiliorem' uxor, {2} per `binas parvas' liberi; dicebant porro quod amoenissima quies quae {1} afficiebat mentem, indicaret qualis amoenitas pacis illis est in altera vita qui in amore conjugiali genuino vixerunt; addebant quod tales sint qui pertinent ad provinciam femorum proxime super genua, et quod qui in amoeniore adhuc statu sunt, pertineant ad provinciam lumborum: ostendebatur etiam quod communicatio intercedat per pede cum plantis et calcaneis {3}; quod communicatio sit, etiam patet a magno illi nervo in femore qui ramos suos emittit, non modo per lumbos ad membra generationi dicata quae Sunt organa amoris conjugialis, sed etiam per pede ad plantas et ad calcaneos;

detegebatur etiam tunc quid in Verbo intellectum est per (o)acetabulum et nervum femoris qui luxatus est Jacobo cum luctaretur cum angelo, Gen. xxxii 26, 32, 33 [A.V. 25,31,32]; de quo n. 4280, 4281, 4314-4317. [2] Videbatur mihi dein magnus canis, qualis is qui Cerberus apud antiquissimos scriptores vocatur; erat dictum horrendo; dictum quod talis canis significet custodiam ne homo ab amore conjugiali caelesti ad amorem adulterii qui est infernalis, transcendat; amor enim conjugialis caelestis est cum homo cum conjuge sua quam tenerrime amat et cum liberis contentus in Domino vivit, inde ei in mundo interius amoenum (o)est, et in altera vita caeleste gaudium; cum autem ab illo amore transitur in oppositum, et in eo apparet illis jucundum quasi caeleste, et tamen est infernale, tunc talis canis sistitur quasi custodiens ne jucunditates oppositae communicent.

@1 A d occupabat, i afficiebat$ @2 i et$ @3 pedem cum planta et calcaneo$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church