5052. Intimum caelum est per quod Dominus insinuat amorem conjugialem, sunt (o)illi qui ibi prae reliquis in pace; pax in caelis est comparative sicut ver in mundo quod jucundat omnia; est ipsum caeleste in sua origine; angeli qui ibi, omnium sapientissimi sunt, et ex innocentia apparent aliis sicut infantes; amant etiam infantes multo plus quam eorum parentes et matres; illi adsunt infantibus in utero, et per illos Dominus curam habet ut infantes ibi nutriantur et perficiantur; ita praesunt utero gestantibus.