5068. Quod Dominus se `Regem' dicat his verbis, `Quando venerit Filius hominis in gloria Sua, sedebit super throno gloriae; tunc dicet Rex illis', est causa quia regium Domini est Divinum Verum, ex quo et secundum quod fit judicium; sed ex illo et secundum illud judicantur aliter boni et aliter mali; boni quia receperunt Divinum Verum, judicantur ex bono, ita ex misericordia; mali quia non receperunt Divinum Verum, judicantur ex vero, ita non ex misericordia, hanc enim rejecerunt et inde in altera vita continue rejiciunt. Recipere Divinum Verum est non modo fidem habere sed etiam fidem agere, hoc est, quod doctrinae est, facere ut sit vitae. Inde est quod Dominus Se Regem dicat: quod regium Domini sit Divinum Verum, videatur n. 1728, 2015 f, 3009, 3670, 4581, 4966.