5069. Quod illi qui a dextris dicantur `justi', `Respondebunt Ipsi justi, dicentes, etc. Et ibunt justi in vitam aeternam', significat quod in Justitia Domini sint; omnes qui in bono charitatis sunt, vocantur `justi', non quod justi sint ex se sed ex Domino, Cujus Justitia illis appropriatur; qui se credunt justos ex se, aut justificatos adeo ut amplius nihil eis mali sit, non inter justus sed inter injustos sunt, nam sibi tribuunt bonum, et quoque in bono meritum ponunt, et tales nusquam ex vera humiliatione adorare Dominum possunt; quapropter qui in Verbo `justi et sancti' vocantur, sunt illi qui sciunt et agnoscunt quod omne bonum sit a Domino, et omne malum a se, hoc est, penes se ab inferno.