5164. `In medio servorum suorum': quod significet quae inter illa quae in exteriore naturali, constat ex significatione `in medio' quod sit inter illa; et ex significatione `servorum' quod sint illa quae in exteriore naturali, de qua mox supra n. 5161; `servi' in Verbo vocantur omnia quae infra sunt, et inde subordinata et subjecta superioribus, sicut illa quae sunt naturalis exterioris, seu sensualia ibi, respective ad interius naturale, etiam ea quae sunt hujus naturalis dicuntur `servi' respective ad rationale; et consequenter omnia et singula apud hominem, aeque ejus intima quam extima, respective ad Divinum, nam hoc supremum est. (m)Servi hic in quorum medio 2 Pharaoh rex judicium fecit super pincernam et pistorem, fuerunt principes aulici et magnates; quod hi similiter ac alii subditi, ex quacumque conditione, respective ad regem dicantur servi, sicut fit in omni regno etiam hodie,(n) est causa quia `regium' repraesentat Dominum quod Divinum Verum, n. 2015,2069, 3009, 3670, 4581, 4966, 5068, ad Quem respective, ex quacumque conditione sint, omnes aeque servi sunt; immo in regno Domini seu caelo illi qui ibi maximi sunt, hoc est, qui intimi, sunt servi prae aliis quia illi in maxima oboedientia sunt, et prae reliquis in humiliatione; sunt enim illi qui intelliguntur per minimos qui maximi, et per novissimos qui primi, Primi erunt novissimi, et novissimi erunt primi, Matth. xix 30; xx 16; Marc. x 31; Luc. xiii 30:
Qui minimus inter omnes vos existit, {2}is erit magnus, Luc. ix 48:
{3}tum per magnos qui ministri, et per primos qui servi, Quisquis voluerit esse magnus inter vos, erit minister vester; et quicumque voluerit vestrum esse primus, erit omnium servus, Marc. x 44; Matth. xx 26, 27;
`servi' dicuntur respective ad Divinum Verum quod a Domino, et 3 `ministri' respective ad Divinum Bonum ab Ipso; causa quod `novissimi qui primi' sint servi prae aliis, est quia sciunt, agnoscunt, et percipiunt quod omne vitae, proinde quod omne potestatis quae illis, sit a Domino, et prorsus nihil a semet; at qui hoc non percipiunt quia non ita agnoscunt, sunt quoque `servi', sed plus agnitione oris quam cordis; qui autem in contrario sunt, illi se quoque servos seu famulos respective ad Divinum vocant, sed usque volunt esse domini; indignantur enim et irascuntur si Divinum illis non favet et quasi oboedit, et tandem contra Divinum sunt, et tunc Divino omnem potentiam derogant et sibi omnia tribuunt plerique tales sunt intra Ecclesiam, qui negant Dominum et dicunt se agnoscere unum ens supremum. @1 i in$ @2 hic$ @3 et per servos et ministros$