Arcana Coelestia (Potts) n. 5247

Previous Number Next Number See English 

5247. `Et totondit': quod significet rejectionem et mutationem quoad illa quae sunt exterioris naturalis, constat ex significatione `tondere', nempe caput et barbam, quod sit rejicere talia quae sunt exterioris naturalis; `capillus' enim seu pilus, qui tondebatur, significat id naturale, videatur n. 3301; etiam pilus tam capitis quam barbae correspondet in Maximo Homine exteriori naturali, quapropter etiam sensuales homines, hoc est, illi qui nihil nisi quam naturale crediderant nec intelligere voluerunt aliquid interius {1}seu purius dari quam quod sensibus capere possunt, illi in altera vita in luce caeli apparent pilosi, adeo ut facies vix aliud sit quam pilus barbae; pilosae tales facies multoties mihi visae sunt; qui autem rationales homines fuerunt, hoc est, spirituales, apud quos naturale rite subordinatum fuerat, illi apparent decenter comati; immo ex coma in altera vita cognosci potest quales sunt quoad naturale; quod spiritus in coma appareant, est quia in altera vita spiritus prorsus apparent sicut homines in terra; inde etiam est quod visi angeli in Verbo describantur etiam quandoque quoad comas. [2]Ex his constare potest quid `tondere' significat; ut apud Ezechielem, Sacerdotes Levitae, filii Zadoki, ...exuent vestes suas in quibus ministrantes, et reponent illas in cubiculis sanctitatis, et induent vestes alias, nec sanctificabunt populum vestibus suis; et caput suum non radent, et comam non demittent, tondendo tondebunt capita sua, xliv (15), 19, 20;

ibi de novo Templo, et de novo sacerdotio agitur, hoc est, de nova Ecclesia, ubi `induere vestes alias' significat sancta vera, `caput non radere, {2} comam non demittere, sed tondendo tondere capita' significat non rejicere naturale sed accommodare ut concordet, ita subordinare; quisque qui sanctum credit Verbum, videre potest quod haec et reliqua de nova terra, nova civitate, (c)ac de novo Templo et novo sacerdotio, apud Prophetam, prorsus se non habitura sint sicut ibi in littera memorantur, ut quod `sacerdotes Levitae, filii Zadoki, ministrabunt ibi', et quod tunc `exuent vestes ministerii et induent alias', quodque `tondebunt capita', sed quod omnia et singula ibi significent talia quae sunt novae Ecclesiae. [3]Quae de sacerdote magno, {3}filiis Aharonis, et de Levitis statuta sunt, apud Mosen, Sacerdos magnus ex fratribus suis, super cujus est effusum caput oleum unctionis, et implevit manum suam ad induendum vestes, caput suum non radet, et vestes suas non dissuet, Lev. xxi 10:

Filii Aharonis non inducent calvitiem capiti suo, nec angulum barbae suae radent; ...sancti erunt Deo suo, nec profanabunt nomen Dei sui, Lev. xxi 5, 6:

Purifices ita Levitas; asperge super illos aquas expiationis, et transire facient novaculam super carnem suam, et lavabunt vestes suas, et puri erunt, Num. viii 7;

nec mandata fuissent nisi sancta in se habuissent; quod `sacerdos magnus non caput suum raderet et non vestes suas dissueret', quod `filii Aharonis non capiti suo' calvitiem inducerent, nec angulum barbae raderent', et quod `Levitae cum purificarentur, raderentur novacula super carnem', quid sancti in his, et quid Ecclesiae in his? sed habere externum seu naturalem hominem subordinatum interno seu spirituali, et sic utrumque subordinatum Divino, hoc sanctum est quod {4}etiam percipiunt angeli cum illa Verbi leguntur ab homine: [4]similiter quod Naziraeus, qui sanctus esset Jehovae, si mortuus fuerit juxta illum forte subito, et polluerit caput naziraeatus sui, quod tonderet caput suum in die munditiae suae, in die septimo tonderet illud. ...Tum quod Naziraeus in die quo implentur dies naziraeatus ejus, ...tonderet ad ostium tentorii conventus caput naziraeatus sui, et acciperet crinem capitis sui, ...et daret super ignem qui sub sacrificio pacificorum, Num. vi (x)8, 9, 13, 18;

quid Naziraeus, et quid sancti repraesentabat, videatur n. 3301; {5}quod sanctum in crinibus ejus constaret, nusquam comprehendi potest nisi sciatur quid `crinis' est per correspondentiam, ita cui sancto crinis naziraei correspondebat; pariter nec {6}comprehendi potest unde robur Simsoni ex crinibus, de quibus ille ita ad Delilam, Novacula non ascendit super caput meum, quia naziraeus Dei ego ab utero matris meae; si radar, recedet a me robur, et reddar infirmus, et ero sicut quivis homo: ...et Delilah vocavit virum qui rasit septem cincinnos capitis ejus, ...et recessit robur ejus a super eo. ...Et dein cum incepit capillus capitis ejus crescere, sicut abrasus erat, rediit robur ei, Jud. xvi 17, 19 (22, 28);

quis absque cognitione ex correspondentia nosse potest quod Dominus quoad Divinum Naturale repraesentaretur per `naziraeum', et quod `naziraeatus' non aliud fuerit, et quod robur Simsoni ex repraesentativo illo? [5]qui non scit, et magis qui non credit, quod sensus internus Verbi sit, et quod sensus litterae sit repraesentativus rerum quae in sensu interno, vix aliquid sancti in his {7}agnoscet, cum tamen sanctissimum inest. Qui non scit, et magis qui non credit, quod sensus internus Verbi sit, qui {8} sanctus, nec {9}scire potest quid sequentia haec in sinu gerunt; ut quae apud Jeremiam, Periit veritas, et excisa est ex ore eorum, abscinde crines tui naziraeatus, et abjice, vii 28, 29:

apud Esaiam, In die illo detondebit Dominus per novaculam mercenariam in transitibus fluvii, per regem Asshuris, caput et pilos pedum, et etiam barbam consumet, (x)vii 20:

apud Micham, Calvitiem induc, et tonde te propter filios deliciarum tuarum, dilata calvitiem tuam, sicut aquila, quia migrarunt a te, i 16;

et praeterea nec sciet quid sancti involvit quod {10}memoratur de Elia quod esset Vir pilosus, et cingulo corii cinctus circa lumbos suos, 2 Reg. i 8:

Et cur pueri qui vocabant Elisaeum calvum, discerpti essent ab ursis e silva, 2 Reg. ii (x)23, 24;

[6]per `Eliam' et per `Elisaeum' repraesentabatur Dominus quoad verbum; ita per (c)eos repraesentabatur Verbum, in specie propheticum, videatur Praef. ad Gen. xviii et n. 2762; `pilosum' et `cingulum corii' significabat sensum litteralem, `vir pilosus' illum quoad vera, `cingulum corii circa lumbos' illum quoad bona, sensus enim litteralis est sensus naturalis ejus, nam (t)est ex illis quae in mundo et sensus internus est sensus spiritualis quia (t)est ex illis quae in caelo; hi bini sensus se habent sicut internum et externum apud hominem, et quia internum non est absque {11}externo, nam externum est ultimum ordinis in quo subsistit internum, ideo ignominiosum contra Verbum erat `vocare Elisaeum calvum', quasi esset absque {12} externo, ita Verbum absque sensu adaequato captui hominis. [7]Ex his constare potest quod singula Verbi sancta sint; at sanctitas quae inibi, non apparet ad intellectum nisi ei qui novit sensum ejus internum, {13}usque tamen ad apperceptionem per influxum e caelo ei qui Verbum sanctum credit; influxus ille fit per sensum internum in quo sunt angeli, qui sensus, quamvis non intelligitur ab homine, usque afficit, quia affectio angelorum qui in illo sunt, communicatur; inde quoque patet quod Verbum datum sit homini ut communicatio ei sit cum caelo, utque Divinum Verum quod in caelo, per influxum afficiat. @1 aut$ @2 i et$ @3 filius I$ @4 significatur, hoc sanctum quoque est, quod$ @5 naziraeatus erat crinis, quod sanctum ejus$ @6 sciri$ @7 agnosceret$ @8 i respective$ @9 sciet$ @10 dicitur$ @11 interno I$ @12 i omni$ @13 at vero$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church