Arcana Coelestia (Potts) n. 5248

Previous Number Next Number See English 

5248. `Et mutavit vestes {1}': quod significet quoad illa quae sunt interioris naturalis, induendo convenientia, constat a significatione `mutare' quod sit removere et rejicere; et ex significatione `vestium' quod sint illa quae sunt interioris naturalis, de qua sequitur; quod induerit convenientia, quae per `novas vestes' significantur, inde fluit. Vestes memorantur saepius in Verbo et per illas intelliguntur ea quae infra seu extra sunt ac tegunt ea quae supra seu intra sunt; quapropter per `vestes' significatur externum hominis, proinde naturale, nam hoc tegit internum ejus et spirituale; in specie per `vestes' significantur vera quae fidei, quia haec tegunt bona quae charitatis; hoc significativum habet originem suam ex vestibus quibus spiritus et angeli apparent induti; spiritus apparent in vestibus absque splendore, angeli autem in vestibus cum splendore, et quasi a splendore, nam ipse splendor circum illos apparet sicut vestis, ad instar sicut vestimenta {2}Domini cum transformatus, {3}quae fuerunt sicut lux, Matth. xvii 2, et sicut album fulgurans, Luc. ix 29; ex vestibus etiam spiritus et angeli cognosci possunt quales sunt quoad vera fidei, quia haec per `vestes' repraesentantur, sed vera fidei qualia sunt in naturali; qualia autem in rationali apparet ex facie et ejus pulchritudine; splendor qui vestibus (c)eorum, est ex bono amoris et charitatis; hoc bonum per translucentiam dat splendorem; ex his constare potest {4}quid per vestes repraesentatur in spirituali mundo, consequenter quid vestes sunt in spirituali sensu. [2]Vestes autem quas Josephus mutavit, nempe quas exuit, fuerunt vestes foveae seu carceris, per quas significantur fallacia et falsa quae in tentationum statu a malis geniis et spiritibus excitantur, quapropter per `mutavit vestes' significatur rejectio et mutatio quoad illa quae interioris naturalis; et vestes quas induit, fuerunt talia quae convenirent, quapropter etiam significatur induitio convenientium. Videantur quae prius de vestibus dicta et ostensa sunt, nempe, quod caelestia non vestiantur, sed spiritualia et naturalia, n. 297: quod `vestes' sint vera inferiora respective, n. 1073, 2576: quod `mutare vestes' fuerit repraesentativum quod induerentur sancta vera, inde quoque `vestes mutatoriae', n. 4545: quod `discindere vestes' fuerit repraesentativum luctus super verum amissum et deperditum, n. 4763: quid significatur per `illum qui intravit non veste nuptiali indutus', n. 2132. @1 A I here o suas; cp 5243$ @2 Domino I$ @3 cujus vestimenta$ @4 A reverses, thus quid ...sensu, hoc est, quid ...mundo; I has consequenter for hoc est$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church