5269. `Et septem aristae vacuae, exustae euro': quod significet status multiplicationis falsi infestantis exterius naturale, constat ex significatione `aristarum' quod sint scientifica quae sunt vera exterioris naturalis, de qua supra n. 5266, ita in opposito sensu falsa ibi, n. 5202-5204; quid `vacuae et exustae euro', videatur supra.