Arcana Coelestia (Potts) n. 5270

Previous Number Next Number See English 

5270. `Erunt septem anni famis': quod significet inde defectum et privationem veri apparentem, constat ex significatione `famis' quod sit defectus cognitionum, de qua n. 1460, 3364, ita quoque privatio veri; quod enim falsa exterminarent vera sic ut appareret quasi (t)non amplius essent, significatur per quod `comederunt vaccae macilentae et malae septem vaccas pingues, et venerunt ad viscera earum, et non cognitum quod venerint ad viscera earum'; tum per quod `aristae graciles absorpserint septem aristas bonas', vers. 4, 7, 20, 21, 24, n. 5206, 5207, 5217. Quomodo haec se habent, quod nempe in initio multiplicabitur verum in utroque naturali, et quod postea deficiet ita ut vix appareat, est arcanum quod nemo scire potest nisi cui datum scire quomodo cum reformatione et regeneratione hominis se habet; quia in sequentibus de hac re in sensu interno agitur, hic in antecessum paucis de illa dicendum: [2] {1}homo cum reformatur, primum addiscit {2}vera ex Verbo seu doctrina, et reponit illa in memoria; qui non reformari potest, credit cum didicerat vera et reposuerat in memoria, quod satis sit, sed multum fallitur; vera quae hauserat, initianda et conjungenda sunt bono, nec possunt initiari et conjungi bono, quamdiu in naturali homine manent mala amoris sui et {3}mundi'; hi amores fuerunt primi introductores cum quibus nequaquam vera conjungi possunt; quapropter ut fiat conjunctio {4}, exterminanda prius sunt vera per amores illos introducta et retenta, tametsi non exterminantur sed intrahuntur ut non appareant, quapropter dicitur privatio veri apparens; cum hoc factum est, tunc naturale illuminatur ab interiore, et tunc mala amorum sui et mundi cedunt, et ad gradum quo cedunt, reponuntur vera et conjunguntur bono. Status cum homo apparenter privatur veris, in Verbo vocatur desolatio, et quoque comparatur vesperae in qua homo est antequam venit in mane; quapropter in Ecclesia repraesentativa dies incohabantur a vespera{5}. @1 cum reformatur homo, tunc$ @2 i ille$ @3 i amoris$ @4 i cum bono$ @5 i n. 883$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church