Arcana Coelestia (Potts) n. 5313

Previous Number Next Number See English 

5313. `Tantum solio magnus ero prae te': quod significet quod apparebit usque sicut e naturali, quia a caelesti spiritualis per illud, constat ex significatione `magnus esse prae {1}altero' quod sit major esse, hic quoad apparentiam seu {2}quoad conspectum; et ex significatione `solii' seu throni, quod hic sit naturale; naturale enim intelligitur per `solium' quando caeleste spiritualis per `sedentem super illo', (m)naturale enim instar solii est spirituali, hic caelesti spiritualis; in genere id quod inferius, est instar solii {3} superiori, {4}superius enim inibi est et agit, et quidem per {5}inferius, et quod agitur, apparet sicut {6}ab inferiore, quia, ut dictum, per (e)id; hoc intelligitur per quod Pharaoh dixit ad Josephum `tantum solio magnus ero prae te'.(n) [2] In Verbo pluries nominatur solium ubi agitur de Divino Vero et de judicio ex illo, et per `solium' ibi in sensu interno significatur {7}id quod est Divini regii, (e)et per `sedentem super illo' Ipse Dominus sicut Rex aut sicut Judex; sed significatio solii, sicut significatio plurium aliarum rerum, se habet respective: cum Ipsum Divinum et Divinum Humanum Domini intelligitur per `sedentem super solio', tunc Divinum Verum quod procedit ab Ipso, intelligitur per `solium': cum autem Divinum Verum quod procedit a Domino, intelligitur per `sedentem super solio', tunc universum caelum, quod Divinum Verum implet, intelligitur per `solium': cum autem Dominus quoad Divinum Verum in superioribus caelis intelligitur per `sedentem super solio', tunc Divinum Verum quod {8} in infimo caelo, et quoque quod est in Ecclesia, intelligitur per `solium' {9}; ita significationes `solii' se habent respective. Quod per `solium' significetur id quod est Divini Veri, est causa quia per `regem' in Verbo significatur verum, et quoque per `regnum'; quod per regem, videatur n. 1672, 1728, 2015, 2069, 3009, 3670, 4581, 4966, 5044, 5068; et quod per regnum, n. 1672, 2547, 4691: [3] quid {10}autem per solium seu thronum in Verbo intelligitur in specie, patet ibi ex serie; ut apud Matthaeum, Ego dico vobis, Non jurabitis omnino, neque per caelum, quia thronus Dei est, neque per terram, quia scabellum pedum Ipsius; neque per Hierosolymam, quia urbs magni regis, v 34, 35: et alibi apud eundem, Qui juraverit per caelum, jurat per thronum Dei, et per Ipsum Qui sedet super illo, xxiii 22; ibi aperte dicitur quod caelum sit `thronus Dei'; per terram quae vocatur `scabellum pedum', significatur id quod infra caelum est, ita Ecclesia; {11}quod terra sit Ecclesia, videatur n. 566, 662, 1066, 1067, 1262, 1413, 1607, 1733, 1850, 2117, 2118, 2928, 3355, 4447, 4535: (m)similiter {12} apud Esaiam, Sic dixit Jehovah, caeli thronus Meus, et terra scabellum pedum Meorum, lxvi 1: et apud Davidem, Jehovah in caelis firmavit thronum Suum, Ps. (x)ciii 19:(n) apud Matthaeum, Quando venerit Filius hominis in gloria Sua, et omnes sancti angeli cum Ipso, tunc sedebit super throno gloriae Suae, xxv 31; ibi agitur de ultimo judicio, et `sedens super throno' vocatur rex, ibi vers. 34, 40; `thronus gloriae' in sensu interno ibi est Divinum Verum quod ex Divino Bono in caelo, `sedens super throno illo' est Dominus, qui quatenus judex ex Divino Vero, vocatur ibi Rex: [4] apud Lucam, Hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et dabit Illi Dominus Deus thronum Davidis patris Ipsius, i 32; haec angelus ad Mariam; quod ibi `thronus Davidis' non sit regnum {13}quod habuit David, seu regnum in terra sed regnum in caelo, cuivis constat, quare nec per `Davidem' significatur David, sed regium Divinum Domini, {15}et per thronum significatur' Divinum Verum quod procedit, et quod facit regnum Domini: apud Johannem, Fui in spiritu, cum ecce thronus positus in caelo, et super throno sedens, et qui sedens erat similis aspectu lapidi jaspidi et {15}sardio: iris autem circa thronum similis aspectu smaragdino: circa thronum throni viginti quatuor, et super thronis vidi viginti et quatuor seniores sedentes: . . . e throno exibant fulmina et tonitrua et voces, item septem lampades ignis ardentes coram throno, quae sunt septem spiritus Dei. Insuper ante thronum mare vitreum, simile crystallo; in medio tandem throni, et circa thronum quatuor animalia plena oculis ante et retro. . . . Ceterum quando dederunt animalia gloriam, et honorem, et gratiarum actionem sedenti, super throno viventi in saecula saeculorum, cadent viginti quatuor seniores ante sedentem super throno, et adorabunt viventem in saecula saeculorum, et {16}projicient coronas suas ante thronum, Apoc. iv 2 ad fin.;

[5] ibi describitur thronus gloriae Domini, et per illum Divinum Verum quod procedit ab Ipso, at per repraesentativa quae quid significant si quis non novit, vix scire poterit quicquam {17}quid his propheticis inest, sed credet omnia talia esse absque altiore Divino; qui non aliud novit, {18}non potest aliter quam de regno caelesti similem regno mundano capere ideam; cum tamen per `thronum positum in caelo' significatur Divinum Verum ibi, ita caelum quoad Divinum Verum; per `sedentem super throno' intelligitur Dominus, quod Is apparuit similis aspectu `lapidi jaspidi et {15}sardio' est quia per lapides illos, ut per omnes (t)lapides pretiosos in Verbo, significatur Divinum Verum, n. 114, 3858, 3862, et per lapides in genere vera fidei, n. 643, 1298, 3720, 3769, 3771, 3773, 3789, 3798; [6] per `iridem circa thronum' significantur vera pellucentia a bono, et hoc quia colores in altera vita sunt ex luce caeli, et lux caeli est Divinum Verum; de iridibus in altera vita, videatur n. 1042, 1043, 1053, 1623-1625; de coloribus ibi, n. 1053, 1624, 3993, 4530, 4922, 4677, 4741, 4742; per `thronos viginti quatuor circa (x)thronum' significantur omnia veri in uno complexu, similia quae significantur per `duodecim'; quod `duodecim' sint omnia veri in uno complexu, videatur n. 577, 2089, 2129, 2130, 3272, 3858, 3913; `fulmina, tonitrua et voces quae exibant ex throno' significant terrores qui ex Divino Vero illis qui non in bono sunt; `septem lampades ignis ardentes' sunt affectiones veri ex bono, quae etiam illis qui non in bono damna inferunt, quapropter vocantur `septem spiritus Dei', qui quod damna intulerint, patet a sequentibus ibi; [7] `mare vitreum ante thronum' est omne verum in naturali, ita sunt cognitiones et scientifica; quod `mare' illa sint, videatur n.28, (x)2850; `quatuor animalia in medio throni et circa thronum plena oculis ante et retro' sunt intellectualia a Divino in caelis, `quatuor' significant conjunctionem (e)eorum cum voluntariis, vera enim sunt partis intellectualis, et bona sunt partis voluntariae hominis; inde dicitur quod `plena essent oculis ante et retro', quia `oculi' significant intellectualia, et inde in sensu superiore illa quae sunt fidei, n. 2701, 3820, 4403-4421, 4523-4534; quod `quatuor' sint conjunctio, simile ac `duo', n. 1686, 3519, 5194; sanctitas Divini Veri procedentis a Domino in sequentibus {19} describitur. [8] Quia per `viginti quatuor thronos et viginti quatuor seniores' significantur omnia veri seu omnia fidei in uno complexu, et per 'duodecim' similia, ut mox dictum, inde patet quid per `duodecim thronos super quibus sedebunt duodecim apostoli' in sensu interno intelligitur, quod nempe omnia veri, ex quibus et secundum quae fit judicium; de quibus ita apud Matthaeum, Jesus dixit discipulis, Amen dico vobis, quod vos qui secuti estis Me, in regeneratione, quando sedebit Filius hominis super throno gloriae Suae, sedebitis etiam vos super duodecim thronis, judicantes duodecim tribus Israelis, xix 28: et apud Lucam, Ego dispono vobis, sicut disposuit Mihi Pater Meus regnum, ut comedatis et {20}bibatis super mensa Mea in regno Meo, et sedeatis super thronis, judicantes duodecim tribus Israelis, xxii 29, 30; quod `duodecim apostoli' sint omnia veri, videatur n. 2129, 2553, 3354, 3488, 3858; {21}quodque `duodecim filii Jacobi' et inde `duodecim tribus Israelis', n. 3858, 3921, 3926, 3939, 4060, (x)4603, et quod apostoli ne quidem unum judicare queant, {22} n. 2129, 2553: [9] similiter apud Johannem, Vidi thronos, et consederunt super illis, et judicium datum est illis, Apoc. xx 4; per `thronos' ibi etiam significantur omnia veri ex quibus et secundum quae judicium; simile etiam per `angelos' intelligitur cum quibus `venturus Dominus ad judicium', Matth. xxv 31; quod per `angelos' in Verbo significetur aliquid Domini, videatur n. 1705, 1925, (x)2320, 2821, 3039, 4085, {23}ibi vera quae ex Divino; quae vera etiam in Verbo judicia vocantur, n. 2235. [10] Alibi etiam plurimis in locis tribuitur Jehovae seu Domino thronus, et hoc quia in thronis est repraesentativum regni; cum {24} in superiore caelo sermo est de Divino Vero et de judicio, tunc in ultimo caelo {25}apparet thronus; inde est quod, ut dictum, thronus repraesentativum sit, et quod ideo toties in Verbo prophetico thronus nominetur, et quoque quod ab antiquissimis temporibus thronus factus sit insigne regis, et quod sicut insigne {26}significet regium{27}; ut quoque in {28} sequentibus locis: apud Mosen, Aedificavit Moses altare, et vocavit nomen ejus Jehovah Nissi: praeterea dixit, Quia manus super throno Jah, bellum erit Jehovae contra Amalekum a generatione in generationem, Exod. xvii 15, 16; quid `manus super throno Jah', et {29}quid `Jehovae bellum contra Amalekum a generatione in generationem', nemo scire potest nisi ex sensu interno, ita nisi sciatur quid thronus, et quid Amalek; per `Amalekum' in Verbo significantur falsa quae oppugnant vera, n. 1679, et per `thronum{30}' ipsum Divinum Verum quod oppugnatur: [11] apud Davidem, Jehovah fecisti judicium meum, et causam meam, sedisti super throno Judex justitiae, . . . Jehovah in aeternum manebit, praeparavit ad judicium thronum Suum, Ps. ix 5, 8 [A.V. 4, 7]: apud eundem, Thronus Tuus Deus in saeculum et aeternum, sceptrum rectitudinis sceptrum regni Tui, Ps. xlv 7 [A.V. 6]: apud eundem, Nubes et caligo circum Ipsum, justitia et judicium fulcrum throni Ipsius, Ps. xcvii 2: apud Jeremiam, In tempore illo vocabunt Hierosolymam thronum Jehovae, et congregabuntur ad illam omnes gentes, iii 17; [12] `Hierosolyma' pro regno spirituali Domini. Hoc regnum etiam per novam Hierosolymam apud Ezechielem intelligitur, et quoque per `sanctam Hierosolymam descendentem e caelo' in Apocalypsi. Regnum spirituale Domini est {31} ubi {32}principale est Divinum Verum in quo {33}Bonum, at regnum caeleste{34}, ubi {35}principale est Divinum Bonum (e)a quo Divinum Verum; inde patet cur Hierosolyma dicitur `thronus Jehovae': et apud Davidem, In Hierosolyma sedent throni ad judicium, Ps. cxxii 5:

Zion autem {36}dicitur thronus gloriae Jehovae apud Jeremiam, Num reprobando reprobasti Jehudam, num Zionem fastidivit anima tua? Ne spernito propter nomen Tuum, ne deturpes thronum gloriae Tuae, xiv [19,] 21; per `Zionem' intelligitur regnum caeleste Domini. [13] Quomodo repraesentatur Dominus quoad judicium in caelo, ubi ad oculos sistuntur videnda talia quae passim apud Prophetas memorantur, patet apud Danielem, Videns fui usque dum throni projecti sunt, et Antiquus dierum (x)sedit; vestis Ipsius sicut nix alba, et crinis capitis Ipsius sicut lana munda; thronus Ipsius flamma ignis, rotae ejus ignis ardens; flumen ignis emanans et exiens coram Ipso, mille millia ministrabant Ipsi, et myrias myriadum coram Ipso stabant; judicium consedit, et libri aperti sunt, vii (x)9, 10; talia visa perpetua sunt in caelo, omnia repraesentativa, apparent ex sermone angelorum in superioribus caelis, qui delapsus sistit talia videnda; spiritus angelici quibus datur perceptio a Domino {37} sciunt quid significant, sicut quid `Antiquus dierum', quid `vestis quae sicut nix alba', `crinis capitis qui sicut lana munda', `thronus qui sicut flamma ignis', `rotae quae ignis ardens', `flumen ignis ab Ipso emanans'; per `flammam ignis' et per `flumen ignis' repraesentatur ibi {38}Bonum Divini Amoris, n. 934, 4906, 5071, 5215: [14] similiter quae apud Ezechielem, Supra expansum quod super capite cheruborum quasi aspectus lapidis sapphiri, similitudo throni; et super simili tudine throni similitudo quasi aspectus hominis super illo superius, i 26, x 1: pariter quae in Libro 1 Regum, Vidi, dixit Micah propheta, {39}Jehovam sedentem super throno Suo, et universum exercitum caelorum stantem juxta Ipsum, a dextra Ipsius, et a sinistra Ipsius, xxii 19;

qui non scit quid singula repraesentant, et inde significant, non aliter credere potest quam quod thronus sit Domino, sicut regibus in terra, et quod talia quae ibi memorantur; sed non sunt talia in caelis, verum sistuntur ita videnda coram illis qui in ultimo caelo sunt, ex quibus sicut ex imaginibus vident arcana Divina. [15] Regium Domini, per quod significatur Divinum Verum quod procedit ab Ipso, repraesentatum quoque fuit per solium a Salomone constructum, de quo ita in Libro 1 Regum, Fecit Salomo solium eboris magnum, et obtexit illud auro depurato; sex gradus ad solium, et caput rotundum solio a post illud; manus hinc et illinc ad locum sedis, et bini leones stantes juxta manus, et duodecim leones stantes ibi supra sex gradus hinc et illinc, x 18-20; fuit thronus gloriae ita repraesentatus; `leones' sunt Divina Vera pugnantia et vincentia, `duodecim leones' sunt omnia illa vera in uno complexu. [16] Quia paene omnia in Verbo etiam oppositum sensum habent, ita quoque solium seu thronus, et in eo sensu significat regnum falsi, ut apud Johannem, (x)Angelo Ecclesiae quae in Pergamo, Novi opera tua, et ubi habitas, ubi thronus Satanae est, Apoc. ii [12,] 13:

apud eundem, Draco dedit bestiae ascendenti ex mari virtutem suam, et thronum suum, et potestatem magnam, Apoc. xiii 2:

apud eundem, Quintus angelus effudit phialam suam super thronum bestiae, et factum est regnum ejus obscuratum, Apoc. xvi 10: apud Esaiam, Tu dixisti in corde tuo, In {40}caelos ascendam, supra stellas {41}Dei exaltabo thronum meum, xiv 13; ibi de Babele. @1 altera I$ @2 ad$ @3 i est$ @4 inibi enim$ @5 naturale$ @6 e naturali$ @7 i in genere$ @8 i est$ @9 i ita naturale$ @10 itaque$ @11 quod Ecclesia dicatur terra in Verbo$ @12 i ac$ @13 terrae$ @14 thronus ejus est$ @15 As A E and A R; A I sardino; Gk$ @16 projiciunt$ @17 quod$ @18 i is$ @19 i ibi$ @20 libatis I$ @21 difficult to read, probably quod etiam 12 filii Jacobi et inde duodecim tribus$ @22 i videatur$ @23 after Domini$ @24 i enim$ @25 apparent sicut throni$ @26 i etiam$ @27 i et inde est, quod thronus toties in Verbo prophetico nominetur$ @28 i his$ @29 cur$ @30 i Jah$ @31 i caelum Ipsius$ @32 after Bonum$ @33 i Divinum$ @34 i est$ @35 after Verum$ @36 vocatur$ @37 i inde$ @38 Divinum bonum$ @39 i vidi$ @40 coelis I$ @41 ibi I, caeli A, Sch; also Heb, incl. Dead Sea Scrolls, Dei$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church