Arcana Coelestia (Potts) n. 5314

Previous Number Next Number See English 

5314. Vers. 41-44. Et dixit Pharaoh ad Josephum, Vide, dedi te super omnem terram Aegypti. Et removit Pharaoh annulum suum a super manu sua, et dedit illum super manum Josephi, et vestivit eum vestibus byssi, et posuit torquem auri super collum ejus. Et vehi fecit eum in curru secundario qui sibi, et clamaverunt ante eum, Abrech, et dando eum super omnem terram Aegypti. Et dixit Pharaoh ad Josephum, Ego Pharaoh, et praeter te non extollet vir manum suam et pedem suum, in omni terra Aegypti. `Et dixit Pharaoh ad Josephum' significat ulteriorem perceptionem naturalis e caelesti spiritualis: `Vide, dedi te super omnem terram Aegypti' significat dominium super utrumque naturale: `et removit Pharaoh annulum suum a super manu sua' significat confirmativum de potentia quae prius ei: `et dedit illum super manum Josephi' significat quod illam cesserit omnem caelesti spiritualis: `et vestivit eum vestibus byssi' significat significativum externum caelestis spiritualis; `vestes byssi' sunt vera ex Divino: 'et posuit torquem auri super collum ejus' significat significativum conjunctionis interiorum cum exterioribus, efficiente bono: `et vehi fecit eum in curru secundario' significat significativum quod ab illo omnis doctrina boni et veri: `qui sibi' significat quae per naturale: `et clamaverunt ante eum, Abrech' significat agnitionem per fidem et adorationem: `et dando eum super omnem terram Aegypti' significat potestatem illius quod talis: `et dixit Pharaoh ad Josephum' significat perceptionem adhuc ulteriorem: `Ego Pharaoh' significat quod inde naturale: `et praeter te non extollet vir manum suam' significat quod a caelesti spiritualis omne potentiae in spirituali: `et pedem suum' significat quod omne potentiae in naturali: `in omni terra Aegypti' significat in utroque naturali.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church