5316. `Vide, dedi te super omnem terram Aegypti': quod significet dominium super utrumque naturale, constat (e)ex significatione `dare aliquem super' quod sit dominium; et ex significatione `omnis terrae Aegypti' quod sit utrumque naturale, de qua supra n. 5276. Agitur {1} adhuc amplius de {2}dominio quod Pharaoh tradidit Josepho super terram Aegypti, quod nempe Pharaoh semet potestate sua deprivaverit, et totam Aegyptum Josepho submiserit; quae ita ex Providentia Divina facta sunt ut `Josephus' indueret repraesentationem caelestis spiritualis quod Domino cum in mundo fuit, et per quod Dominus naturale Suum et quoque sensuale, disposuit, ut utrumque successive Divinum faceret; hoc factum est ob finem ut Verbum quod de Josepho scriberetur, contineret Divina, ita talia quae in caelis sanctissima sunt et quae angelis qui in caelis, conveniunt; sunt enim angeli ibi in Domino, quia in sphaera Divini Veri procedentis a Domino, quapropter Divina quae de Domino et de Ipsius Humani glorificatione in sensu interno Verbi sunt, illos afficiunt in tantum ut (t)inde percipiant omne beatum sapientiae et intelligentiae suae. @1 i nunc$ @2 domino I$