5487. `Et impleverunt vasa illorum frumento': quod significet scientifica quod bono a vero sint donata, constat (c)ex significatione `implere' quia gratis, quod sit donari; a significatione `vasorum' quod sint scientifica, de qua n. 3068, 3079; et a significatione `frumenti' quod sit bonum a vero, seu bonum veri, de qua n. 5295.