5488. `(x)Et ad reducendum argentum illorum': quod significet absque illorum ulla potentia, constat ex significatione `emere argento' quod sit comparare sibi ex suo, hic itaque `reducere argentum' est donare gratis, seu absque illorum ulla potentia; sicut etiam apud Esaiam, {1}Omnis sitiens, ite ad aquas, et cui non argentum, ite, emite, et comedite; et ite, emite sine argento, et sine pretio, vinum et lac, lv 1. @1 Omnes I$