Arcana Coelestia (Potts) n. 5489

Previous Number Next Number See English 

5489. `Cujuslibet in saccum {1}suum': quod significet ubicumque receptaculum in naturali, constat ex significatione `sacci' quod sit receptaculum, de qua sequitur; quod in naturali, est quia de veris ac scientificis quae in naturali agitur. `Saccus' hic in specie significat scientificum, ex causa quia sicut saccus est receptaculum frumenti, ita scientificum est receptaculum boni, hic boni quod a vero, ut supra n. (x)5487. Quod scientificum sit receptaculum boni, pauci sciunt quia pauci reflectunt super talia; sciri tamen potest ex his: scientifica quae intrant in memoriam, semper introducuntur per aliquam affectionem; quae non per aliquam affectionem introducuntur, (t)ibi non haerent sed praeterlabuntur; causa est quia affectioni inest vita, non autem scientificis nisi per affectionem; inde patet quod scientifica sibi semper conjuncta habeant talia quae sunt affectionis, seu quod idem, quae sunt amoris alicujus, consequenter aliquod bonum, nam omne quod est amoris, vocatur bonum sive sit bonum sive putetur esse bonum; formant itaque scientifica cum bonis illis sicut conjugium; inde est quod cum bonum illud excitatur, etiam ilico excitetur scientificum cum quo illud conjunctum est; ut et vicissim, cum scientificum revocatur, etiam bonum ei conjunctum prodeat; hoc unusquisque apud se, si libet, experiri potest. [2]Inde nunc est quod apud non regeneratos qui bonum charitatis rejecerunt, scientifica quae sunt vera Ecclesiae, adjuncta sibi habeant talia quae sunt amoris sui et mundi, ita mala quae ob jucundum quod inest, vocant bona, et quoque per sinistras interpretationes faciunt bona; haec scientifica prodeunt ad apparentiam concinne, cum amores illi universaliter regnant, et secundum gradum quo regnant; at apud regeneratos {2}, scientifica quae sunt vera Ecclesiae, adjuncta sibi habent talia quae sunt amoris erga proximum et amoris in Deum, ita genuina bona; haec a Domino reponuntur in veris Ecclesiae apud omnes qui regenerantur; quapropter cum Dominus apud hos insinuat zelum pro bono, vera illa tunc suo ordine prodeunt, et quando zelum pro vero, bonum illud adest et accendit eum. Ex his constare potest quomodo se habet cum scientificis et cum veris, quod sint receptacula boni. @1 see p. 176, ft 2$ @2 i qui bonum charitatis receperunt a Domino$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church