Arcana Coelestia (Potts) n. 5528

Previous Number Next Number See English 

5528. Vers. 35-38. Et fuit, illi evacuantes saccos suos, et ecce cuivis colligatio argenti sui in sacco suo, et videbant colligationes argenti illorum illi et pater illorum, et timuerunt. Et dixit ad illos Jacob pater illorum, Me orbavistis Joseph non est, et Shimeon non est, et Benjaminem sumitis; super me erunt omnia haec. Et dixit Reuben ad patrem suum, dicendo, Duos filios meos mori facias, nisi adduxero illum ad te, da illum super manum meam et ego reducam illum ad te. Et dixit, Non descendet filius meus vobiscum, quia frater illius mortuus, et ille solus is relictus, et obveniat illi damnum in via qua ibitis in illa, et descendere facietis canitiem meam in maerore sepulcrum. `Et fuit, illi evacuantes saccos suos' significat usum ex veris quae in naturali: `et ecce cuivis colligatio argenti sui' significat ordinationes verorum donatas gratis: `in sacco suo' significat in cujusvis receptaculo: `et videbant colligationes argenti illorum' significat apperceptionem quod ita: `illi et pater illorum' significat a veris et bono veri in naturali: `et timuerunt' significat sanctum: et dixit ad illos Jacob pater illorum' significat perceptionem illis a bono veri: `Me orbavistis' significat quod sic non Ecclesia magis: `Joseph non est' significat internum quod non sit: `et Shimeon non est' significat fides voluntate quod nec sit: `et Benjaminem sumitis' significat si etiam medium aufertur: `super me erunt omnia haec{1}' significat quod sic destructum erit id quod est Ecclesiae: `et dixit Reuben ad patrem suum' significat illa quae fidei intellectu sunt appercepta a bono veri: `dicendo, Duos filios meos mori facias' significat quod fidei utrumque nec victurum: `nisi adduxero illum ad te' significat nisi medium `conjungatur: `da illum super manum meam' significat quantum in sua potentia: `et ego adducam {2} illum ad te' significat quod restituetur: `et dixit, Non descendet filius meus vobiscum' significat quod non demittet se versus inferiora: `quia frater illius mortuus' significat quoniam internum non adest; `et ille solus (x)is relictus' significat quod is loco interni nunc: `et obveniat illi damnum in via qua ibitis in illa' significat quod cum solis veris in naturali separatis ab interno, periturum: `et descendere facietis canitiem meam' significat quod sic erit ultimum Ecclesiae: `in maerore sepulcrum' significat absque spe resuscitationis. @1 A I o haec here and 5540; cp above$ @2 Thus A I here and 5545; cp above$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church