5529. `Et fuit, illi evacuantes saccos suos': quod significet usum ex veris in naturali, constat ex significatione `evacuare' nempe annonam quam deportarunt ex Aegypto, quod sit usum facere ex veris; per `annonam' enim significatur verum, n. 5276, 5280, 5292, 5402; et ex significatione `saccorum' quod sint receptacula in naturali, de qua n. 5489, 5494; ita naturale; de receptaculis in naturali videatur infra n. (x)5531.