Arcana Coelestia (Potts) n. 5530

Previous Number Next Number See English 

5530. `Et ecce cuivis colligatio argenti sui': quod significet ordinationes verorum donatas gratis, constat ex significatione `colligationis' seu fasciculi quod sit ordinatio, de qua sequitur; et ex significatione `argenti' quod sit verum, de qua n. 1551, 2954; per quod {1} `cuivis in sacco suo' significatur quod donatae gratis. Quod `colligatio' seu fasciculus sit ordinatio, inde est quia vera apud hominem in series disposita et ordinata sunt; quae amoribus {2} maxime conveniunt, in medio sunt, quae non ita conveniunt, ad latera sunt, et tandem quae prorsus non conveniunt, ad ultimas peripherias rejecta sunt; extra illam seriem {1} sunt illa quae amoribus contraria sunt; quapropter illa quae in medio sunt, vocantur consanguinea, amor enim facit consanguineum, quae remotiora sunt affinia, ad ultimos terminos affinitates exspirant; in tales series disposita sunt omnia apud hominem, et significantur per fasciculos et `colligationes'; [2] inde manifeste patet quomodo se habet cum illis qui in amoribus sui et mundi sunt, et quomodo cum illis qui in amore in Deum et erga proximum; apud illos qui in amoribus sui et mundi sunt, sunt talia quae illis amoribus favent in medio, et quae parum favent in peripheriis, et foras rejecta sunt quae sunt {3} contraria, ut sunt illa quae amoris in Deum et amoris erga proximum; in tali statu sunt infernales; inde etiam quandoque apparet lucidum circum illos, sed intra hoc lucidum ubi ipsi, est furvum, monstrosum et horrendum; at apud angelos est flammeum jubar in medio ex bono amoris caelestis et spiritualis, et inde lucidum aut candidum circumcirca; qui ita apparent, sunt similitudines Domini; Ipse enim Dominus cum Divinum Suum ostendit Petro, Jacobo et Johanni, Splenduit facie sicut sol, et vestimenta Ipsius facta sunt sicut {4} lux Matth. xvii 2;

quod angeli qui similitudines, in flammeo jubare et inde in albo appareant, patet ab angelo qui descendit e caelo, et devolvit lapidem ab ostio sepulcri, Erat species ejus sicut fulgur, et vestimentum album sicut nix, Matth. xxviii 3. @1 et quia$ @2 i eorum$ @3 ei$ @4 All Gk MSS i leuka, but Sch o alba$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church