5781. `Nonne scivistis quod divinando divinet vir qui sicut ego?`: quod significet quod abscondi id nequeat ab illo qui futura et latentia videt, constat ex significatione `divinare' quod sit occulta scire ex Suo Divino, de qua n. 5748, et quoque futura, quia praedicatur de Domino, Qui est `Joseph' in supremo sensu; quod id abscondi nequeat{1}, patet {2}ab ipsis verbis. @1 i ab illo$ @2 a sensu verborum$