5782. `Et dixit Jehudah': quod significet perceptionem datam bono Ecclesiae in naturali, constat a significatione `dicere' in historicis Verbi quod sit perceptio, de qua saepius; quod data, est quia omnis perceptio venit ab interno, hoc est, influit per internum a Domino, n. 5779; et ex repraesentatione `Jehudae' quod sit bonum Ecclesiae, de qua n. 5583, 5603, 5775. Quod repraesentationem Jehudae attinet, sciendum quod is in supremo sensu repraesentet Dominum {1}quoad Divinum Amorem, ac in sensu interno caeleste (t)regnum Ipsius, videatur n. 3654, 3881, ita caeleste amoris ibi; hic ideo bonum amoris Ecclesiae in naturali, quia nunc est inter illos qui repraesentant illa quae in naturali sunt, quae conjungenda interno. @1 et Divinum amorem Ipsius$