Arcana Coelestia (Potts) n. 5835

Previous Number Next Number See English 

5835. `Et anima ejus vincta in anima ejus': quod significet cum arcta conjunctio, constat ex significatione `animae' quod sit vita, ita `anima unius vincta in anima alterius' quod sit unius vita in alterius, consequenter quod sit arcta conjunctio, nempe boni spiritualis quod est `Israel', et veri ex illo bono quod est `Benjamin'. Cum hoc quod tam arcta conjunctio sit inter bonum et ejus verum, sicut anima unius quae vincta est in anima alterius, ita se habet: mens hominis, quae est ipse homo et ubi est vita hominis, habet binas facultates, unam {1}quae dicata veris quae fidei, et (x)alteram {1}quae dicata bono quod charitatis; facultas quae dicata est veris quae fidei, vocatur intellectus, et quae dicata {2} bono quod charitatis, vocatur voluntas; ut homo sit homo, binae hae facultates unum facient; [2] sed quod facultates illae binae hodie prorsus sejunctae sint, {3}constare potest ex eo, quod homo intelligere {4}possit quod verum sit, et quod usque non {5}possit velle illud; potest enim intelligere quod vera sint omnia quae in decalogo, etiam quodammodo quae in doctrinalibus quae ex Verbo, immo etiam potest intellectualiter confirmare illa, et quoque per praedicationem, at usque vult aliud et ex velle facit aliud; inde patet quod binae illae facultates apud hominem sejunctae sint; sed quod non sejunctae esse debeant, {6}sciri potest ex eo quod {7} intelligere verum elevaret illum versus caelum, at velle malum detraheret illum versus infernum, et sic penderet inter utrumque; {8}at usque ejus velle, in quo ipsissima ejus vita consistit, auferret illum deorsum, ita inevitabiliter in infernum; ne itaque id fiat, binae illae facultates conjungendae sunt, quod fit per regenerationem a Domino, et hoc per implantationem veri quod fidei in bono quod charitatis; sic enim per verum quod fidei, homo donatur novo intellectu, et per bonum quod charitatis, donatur nova voluntate; inde binae facultates quae faciunt unam mentem. @1 dicatam$ @2 i est$ @3 notum est, homo enim$ @4 potest$ @5 potest$ @6 constare$ @7 i cum in alteram vitam venit,$ @8 sed vitale hominis quod est in velle ejus$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church