5836. `Et erit, sicut videre eum quod non puer, et morietur': quod significet quod bonum spirituale periturum, si nempe verum quod est `Benjamin', discederet, constat ex repraesentatione `Israelis' quod sit bonum spirituale, de qua prius; et ex significatione `mori' quod sit desinere esse tale, de qua n. 494, ita perire. Quod periret bonum si discederet ejus verum, videatur supra n. (x)5830, (x)5832.