5837. `Et descendere facient servi tui canitiem servi tui patris nostri in maerore sepulcrum': quod significet quod actum erit de Ecclesia, constat ab illis quae supra n. (x)5832, explicata sunt, ubi similia. (m)Quod hic `Israel' qui `pater', sit Ecclesia, est quia bonum spirituale quod is repraesentat, facit Ecclesiam apud hominem, usque adeo ut sive dicas bonum spirituale, sive Ecclesiam{1}, idem sit, separari enim nequeunt; inde est quod in Verbo, imprimis prophetico, `Israel' sit Ecclesia spiritualis.(n) @1 i spiritualem$