5838. Vers. 32-34. Quia servus tuus spospondit pro puero a cum patre {1}meo, dicendo, Si non reduxero illum ad te, et peccabo patri meo omnibus diebus. Et nunc maneat quaeso servus tuus loco pueri servus domino meo, et puer ascendat cum fratribus suis. Quia quomodo ascendam ad patrem meum et puer non ille cum me, forte videro malum quod inveniet patrem meum. `Quia servus tuus spospondit pro puero a cum patre meo, dicendo' significat adjunctionem sibi: `Si non reduxero illum ad te' significat nisi conjungatur bono spirituali: `et peccabo patri meo omnibus diebus' significat aversionem, et sic quod (x)nullum Ecclesiae bonum: `et nunc maneat quaeso servus tuus loco pueri servus domino meo' significat submissionem: `et puer ascendat cum fratribus suis' significat ut verum interius bono spirituali conjungatur: `quia quomodo ascendam ad patrem meum et puer non ille cum me' significat quod bonum spirituale e naturali absque vero interiore: `forte videro malum quod inveniet patrem meum' significat apperceptionem quod peribit. @1 suo I here only$