Arcana Coelestia (Potts) n. 5938

Previous Number Next Number See English 

5938. `Dic ad fratres tuos': quod significet de veris Ecclesiae in naturali, nempe quod sit perceptio, constat ex repraesentatione `fratrum Josephi' quod sint vera Ecclesiae in naturali, de qua n. 5403, 5419, 5458, 5512. Hic Pharaoh invitat filios Jacobi ut veniant in Aegyptum cum infantibus et mulieribus, utque ferant patrem suum secum, nam dicit Pharaoh, `Dic ad fratres tuos, Hoc facite, et accipite patrem vestrum; et accipite vobis e terra Aegypti vehicula pro infantibus vestris et mulieribus vestris; et feratis patrem vestrum, et veniatis'; Joseph autem mox supra invitat patrem {1}suum, et non aliter fratres suos quam sicut illius; dicit enim, `Ascendite ad patrem meum, et dicatis ad illum, Descende ad me, ne subsistas, et habitabis in terra Goshen, et eris propinquus ad me, tu et filii tui, et filii filiorum tuorum, et omne quod tibi; {2}festinate, et descendere faciatis patrem meum huc'. Causa quod Pharaoh invitaverit filios Jacobi, et Josephus patrem, non patet nisi ex sensu interno; qui est quod {3} naturale in communi quod repraesentatur per `Pharaonem', immediatam communicationem habeat cum veris Ecclesiae in naturali quae repraesentantur per `filios Jacobi'; inde est quod Pharaoh de illis loquatur; at caeleste internum quod repraesentatur per `Josephum', non immediatam communicationem habet cum veris Ecclesiae in naturali quae {4}'filii Jacobi', sed per bonum spirituale quod est `Israel' pater illorum; inde est quod Joseph de patre loquatur. @1 et fratres suos per illum$ @2 sustentabo te ibi, festinetis$ @3 i nempe$ @4 i sunt$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church